Hľadaný výraz: Job 21,27-32, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
27 Certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas. 28 Dicitis enim: “Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum?”. 29 Nonne interrogastis quemlibet de viatoribus et signa eorum non agnovistis? 30 Quia in diem perditionis servatur malus et ad diem furoris abducetur. 31 Quis arguet coram eo viam eius, et, quae fecit, quis reddet illi? 32 Ipse ad sepulcra ducetur, et super tumulum vigilabunt.

1

mail   print   facebook   twitter